66 DE CONTAGIONE tutiones, neque enim sine suspicione est, quum aut austri plu— rimi perflarint, et diu incubuerint, aut caligines quasdam praeter modum certam regionem videris occupare, et si fuscus et veluti pulverulentus aer solem diu tristem reddiderit. 'Tum vero tibi maxime cavendum erit, quum ventos quosdam fueris conspicatus ex ea regione perferri, ubi pestilentia grassetur: non solum autem timendum tibi sit, sed fugiendum, quum ea quae sub divo ponun— tur, ut obsonia, et lintea, et id genus marcorem quemdam et situm contrahunt. Sed et aquae quoque sua signa dant, quum inundant flumina, et diu restagnant: quum loca paludosa coeno— saque relinquuntur, quum maria pisces emortuos plures in lit— toribus deponunt. Terra quoque, ubi plurimam insectorum generationem profert, putrefactiones conceptas nunciat, quae nisi totae in ea animaliæ absumptae fuerint, contagiones subesse declarant: potissimum autem isthaec portendunt locustae, quarum saepe innumerabilis ac pene infinita generatio fit: hoc autem non solum monstrat magnam putrefactionem praecessisse, sed saepe novam facit: tolluntur enim quasi exercitus ingens, et in certas evolant re— giones, quas ubi late depopulatae sunt, illic saepe commoriuntur, unde mox immensa corruptio sequitur, qualem in Africa con— tigisse legimus anno 118, delatis ad littora locustis incredibili numero, atque ibi emortuis: similiter et in Gallia evenisse anno 864 memoriae mandatum est: in Italia vero anno 1478, in agro Ferrariensi, Mantuano, Veronensi, Brixiensique, et vicinis aliis quum ingens increvisset earum multitudo, paulo post mis— eranda pestilentia secuta est: quod et annis superioribus etiam contigisset, nisi Dei Optimi clementia, et mortalium cura provi— disset, quo tempore tantum ejus generis animantum vidimus, quantum antea nunquam visum fuisse putandum est: quarum pars multa in hujus superioris Italiae agris resedit, pars versus Gallias evolavit diebus septem non sufficientibus migrationi tanti exercitus. Idem saepe faciunt et cadavera caesorum in praeliis.