CAPUT XIII DE SBIGNIS CONTAGIONUM Sunt autem et indicia contagionum sua, quorum alia praenun— tia sunt futurarum, alia praesentes monstrant, ac eorum, quae praenuntia dicuntur, alia e ecoelo sumuntur, alia ab aere, aliæ ab iis, quae circa terras et aquas sunt, quorum quaedam ut plurimum veracia sunt, alia saepe: quare nec per omnia prog— nosticari, nisi probabiliter, licet. In coelo igitur quum eorum siderum, qui planetae dicuntur, vides unam in partem plures convenire, ut saepe accidit plures aut septentrionales fieri, aut australes, necnon et conjungi etiam invicem, tum scito in ea parte mutationes magnas circa terras futuras, ac primum quidem humiditates plurimas sublatis vaporibus multis e terra et aquis, mox siccitates non parvas consecuturas consumptis tandem vaporibus et exustione circa terram et aerem facta: haec autem solent et putrefactiones apportare: quod si conjunctio siderum illorum sit plurium quidem sub majoribus earum, quae fixae dicuntur, tum et praedicere potes insignem aliquam portendi contagionem. Sunt porro et aspectus quidam planetarum, quibus astronomi haec portenta tribuunt, qui nec /omnino negligendi sunt, nec semper timendi. Ex aere porro sua quoque indicia haberi solent, ac primum quum multae, crebraeque incensiones illae apparent, quae in su— prema regione e vocato hypocaumate fiunt, ut cadentia sidera, cometae, trabes, aeges, et id genus, putrefactionem circa terram fieri ostendunt. Omnia enim haec e fomite unctuoso et lento fiunt: hoc autem monstrat vapores, qui a terra tolluntur, tales quoque existere, quod potissimum circa putrefactiones con— tingit. / Notare praeterea oportet et alias inferioris aeris consti— 64