60 DE CONTAGIONE mum tamen concomitantur ea, quae per se fiunt: nihil enim prohibet quaedam per accidens esse, et ut plurimum esse. Aptis— simae autem sunt ad magna et nova producenda illae siderum constitutiones, in quibus plures Planetarum in unum coeunt, praesertim sub insignibus aliquibus earum stellarum quae fixae dicuntur: raro enim fit, ut quum ejusmodi conventus fiunt, notabilem aliquem partum et portentum non edant: sed de his plura fortasse oportet dicere. Per summa autem errant scabies, porrigo, papulae, lepra et eirca caput achores, areae, ophiasis, et id genus: horum autem omnium seminaria crassiora, et minus acria sunt, quam quae in— tima petunt, haec enim subtiliora sunt, et acria magis, et ad spi— ritualia magis analoga. Eorum autem, quae in summo insident, alia summam eutim tentant, alia profundius immerguntur, quae in densiori materia sunt, quales sphaceli, et estiomeni, et carbun— culi, et elephantia, et syphilis morbus, et id genus. Cito autem afficiunt, quaecunque seminariorum in acrimonia multa consis— tunt, et subtilia sunt, praesertim per anhelitum cor petentia, quo— rum analogia est ad spiritus, aut ad subtiliores humorum: at quorum materia densior est, et analoga ad humores crassiores, ea tarde serpunt, ut syphilis, et rabies, mortuum autem animal contagem eam non servat, qua tenebatur vivens, quoniam semi— naria contagionis una cum calore innato extincta sunt. Paratiora vero sunt ad contagiones corpora, ad eas quidem quae primo in nobis fiunt, immunda quidem et valde humida, et carnis ac foraminum constipatorum: ad eas vero, quae extrin— secus veniunt paratiora sunt, quae foramina aperta et laxa habent, calida autem et humida: difficulter autem recipiunt et serius, quibus frigida est, et sicca, densaque corporis constitutio: propter quod senes et aniculae minus corripiuntur quam juvenes: attendendae tamen sunt analogiae contagionum, quae unum magis quam alium tentant: minus item recipiunt qui per ocium vitam traducunt, quam vegentes et negotiatores: quosdam porro