58 DE CONTAGIONE clusa putrefaetio fiat: quae nec similiter, si ad aerem comparetur, contagio dicitur, quoniam non est consimilis in utroque infectio, sed si ad alium comparetur, qui secundus sit, et tertius, et quar— tus, jam contagio dicitur, et aegritudo contagiosa: si vero ab aere seminaria statim immittantur contagionis in aliquem pri— mum, et contagio dicitur ab aere accepta, et ad alium apta est transire: idem enim vitium et aer passus est, quod et ille cui illatum est: idem et de terra et aqua dicatur, nam et ipsa inter— dum vapores solos in nos transferunt, interdum et seminaria ipsa contagionum: quibus autem de causis tum aer, et aqua, et alia afficiantur, et modo seminaria contagionum concipiant, modo vapores extraneos et modo alterent solum, recipiendum est nobis uti notum. Illud fortasse magis desideraretur, utrum a caelo, et sideribus contagiones ullae per se dependeant, quando astrologi saepe quosdam futuros morbos, et Epidemias praedicunt, quemad— modum Syphilidem sive Gallicum vocatum morbum praedixisse ipsos constat multo ante, quam apparuisset. Sed certe (quando nihil a ecoelo huc demitti potest, quod proxime tangat, nisi spirituale aliquod, seu lumen, seu tale aliud) si ad ea respicia— mus, quae supra de actionibus spiritualium dicta sunt, videmus a coelo nullas contagiones per se fieri posse, per accidens autem nihil prohibet quasdam ab ipso fieri, ac praedici etiam ab astrolo— gis posse: qui scientes ea quae a sideribus per se ut plurimum fiunt, possunt simul et illa praevidere, quae per accidens cum illis ut plurimum conjunguntur: possunt autem per se sidera calefacere, ad calefactionem autem sequitur et vaporum plurima ex aquis, et terris eievatio, qui mox varias, et diversas corrup— tiones efficiant, modo novas modo consuetas, modo magnas, prout et siderum constitutiones se habent. Igitur has consider— antes astrologi, ac docti, quos apportare solent praenuntiant effectus: qui, quanquam per accidens a sideribus fiunt, ut pluri—