56 DE CONTAGIONE uere in Italia ab aliis /en£iculae, ab aliis punctficulae appellatae. Referemus etiam insolitam anni 1514 contagionem, quae in boves solum irrepsit, visa primo circa Foroiuliensem tractum, mox sensim et ad Euganeos delata, atque inde in agrum nostrum: abstinebat primo bos a cibo sine causa alia manifesta, spectan— tibus autem in ora eorum bubulcis, asperitas quaedam et parvae pustulae percipiebantur in palato et ore toto: separare protinus infectum oportebat a reliquo armento, alioqui totum inficiebatur: paulatim labes illa descendebat in armos, et inde ad pedes: ac quibus ea permutatio fiebat, sanabantur fere omnes, quibus autem non fiebat, plurima pars interibat. Harum ergo contagionum quae extrinsecus veniunt, potissima causa est aer, quamquam ex aquis, et paludibus, et aliis nihil prohibet evenire: aptissimus autem est aer, tum quod facillime et proprias et alienas infectiones concipit, tum quod necessario eo utimur ad vitam. Sed illud maxime advertendum est, quod aer interdum alterat solum calefaciendo, infrigidando, humec— tando et exsiccando, interdum non solum alterat, sed et vapores extraneos in nos immittit, interdum non vapores simplices, sed et seminaria contagionum. Differt autem seminarium con— tagionis a vapore simplici, quod vapor alterabile satis est corpus mistionem non habens fortem in lentore, quale est seminarium: concurrunt tamen vapores in nos importati multipliciter ad putrefactiones quae fiunt. Primo enim et obstruunt, deinde et locum habent alienae caliditatis et humiditatis, tum et immisti humoribus inamabiles illos reddunt, et ingratos membris, unde respuuntur, et relinquuntur a natura, ac sic putrescunt: semi— naria vero non solum haec faciunt, sed maxime faciunt, ac simul et consimilia sibi alia ceu sobolem procreant, quae ad alium delata contagionem inferunt. Si igitur vapores simplices in nos aer importet, non jam con— tagio est, nec aegritudo per se contagiosa, nisi profunda, et con—