54 DE CONTAGIONE quando causae eaedem in secundo non sunt, quae in primo fuere? si quidem in primo causae fuerunt obstructiones, plenitudo, et malitia humorum, et similia, in secundo autem nihil horum adesse necesse est, quando videmus temperatum et prope san— um existentem aliquem concipere tamen ab alio contagionem, solis seminariis sufficientibus inferre. Dicendum igitur et in secundo sordidam ac conclusam putrefactionem fieri, sordi— dam quidem, quoniam profunde corrumpitur quod a semina— riis recipit putrefactionem, propter multam inhaesionem, et actionem eorum, atque analogiam: talis autem et conclusa est, propter multam evaporationem quae fit: quod et si non talis per se esset, nihil tamen refert, dum profunda accidat: omnino enim tale in secundo fuit, quale in primo principium et seminarium est, quoniam dictum est eam seminariis inesse vim, ut sibi simile propagare, et gignere possint, sicuti et spi— ritus faciunt. In primo igitur causae fuerunt illae, quae passim solent putrefactiones in nobis facere, obstructiones, plenitudi— nes, et humorum pravitates, a quibus facta putrefaetio sordida et conclusa plurimum, accidit inde seminaria enasci, quae apta sint in alium contagionem transferre, sive in eo fuerint causae et dispositiones, quae in primo fuere, sive non: quare analo— gum humorem nactae in secundum, et tertium, et alios conta— gionem apportant. Quod vero et extrinsecus quoque in nos veniant principia et seminaria contagionum, et in nobis non primo fiant, similiter quoque manifestum est, quoniam saepe videmus populariter vagantes morbos, quas Epidemias vocant, quorum alii com— munes quidem pluribus aut civitatibus, aut regionibus sunt, sed non contagiosi, qui communes tantum dicuntur: alii, vero etiam contagiosi, id est qui semel in uno concepti absque aeris disposi— tione illa communi contagionem in alium transferunt: atque hi non communes tantum dicuntur, sed contagiosi simul, quales sunt pestilentiae, uti ea, quae circum Graeciam vagata est, de * qua Thucydides scribit, et quales illae, quae nostris annis appar—