GAPUT XII pE ALIIS DIFFERENTIIS CONTAGIONIS Superest nunc ut de differentiis aliis prosequamur, ac earum causis: neque enim omnes uno modo contagiones se habent; aliae in nobis primo fiunt, et generantur in aliquo, mox ab illo in alium transeunt: aliae extrinsecus primo veniunt, et factae, de uno in alium propagantur: et aliae per summa errant, et vix cutim carpunt, aliae solidiora occupant, aliae et interna, et aliae omnia tam interna, quam externa: quaedam porro prompt— issime inhaerent, et afficiunt, quaedam serius: et aliae se sta— tim manifestant, aliae non nisi longe post: aliquae ad haec letha— les sunt, aliquae sine ullo vitae periculo: omnes autem in vivo corpore natae infectionem disseminare, in mortuo non: et cor— porum alia suscipiunt facillime, alia aut nunquam, aut cum difficultate: unde et illud quaeri potest, utrum pestilentiis assu— escere possimus, sicuti venenis. In nobis igitur primo oriri seminaria contagionum manifestum est non solum in scabie, achoribus, phthisi, sed in febribus etiam quae pestiferae dicuntur: causa est, quod in nobis et humoribus nostris putrefactiones fieri nihil prohibet, quae et sordidae sint, et conclusae, a quibus seminaria illa fiant, quae tum lenta, tum et fortis mistionis sint: haec autem contagiones inferre dictum est supra, ac in aliquo primo ita fieri posse nemo dubitat. Illud fortasse dubium esse posset, utrum et in secundo qui afficitur contingat similiter sordida et conclusa putrefactio, an non; si enim non contingit, quomodo in eo nova seminaria fiunt, quae tertium aliquem inficere possint? at si contingit, a quonam fit, 52