50 DE CONTAGIONE factiva dicuntur: ceterum non putrefaciunt, sed urunt: e quibus quod evaporet seminarium contagionis esse non potest, utpote siccum. Quae igitur venenorum ealida et urentia sunt, propter hanc causam contagiosa non sunt: quae vero frigida et stupe— factiva sunt, putrefacere quoque non solent, quare neque haec contagionem inferre: ita igitur differunt, quae contagiosa sunt, a venenis.