CAPuUT XI IN QUO CONVENIT CUM VENENIS CONTAGIO, ET IN QUO DIFFERAT Conveniunt autem et cognationem quandam cum venenis ha— bent nonnullae contagiones, quoniam sicut illa inimicitia quadam fraudulenta latentia, perdunt animal, et cor petunt, ita et conta— giones quaedam facere solent: propter quod venenosas solemus quasdam febrium appellare. Differunt autem inter se non pa— rum, quod venena nec proprie putrefacere possunt, nec tale in se— eundum gignere, quale in primo fuit principium et seminarium: cujus signum est, quod venenati ad alios contagiosi non sunt. Causa vero iccirco est, quod venenorum est duplex genus, alia enim spirituali qualitate enecant, qualis est serpentum maxima pars, et Catablephae aspectus, alia vero materiali qualitate ope— rantur. Quae igitur per spirituales species agunt, corrumpere quidem possunt fugando calorem innatum, et tristitiam intolera— bilem ingerendo, generare autem nihil simile possunt, quoniam generatio omnis a primis qualitatibus fit; propter quod in vene— natis nihil tale unquam factum vidimus, quale est quod a Vipera et Basilisco emittitur. Eorum vero, quae per materialem qual— itatem operantur, alia calida sunt, ut vocata caustica et uren— tia, alia frigida, ut opium, et hyosciamus, et id genus: verum quae calida sunt urentia, omnia in sicco sunt consistentia, quare et exurere magis apta sunt, quam putrefacere, et contagionem in— ducere: et si quaedam a medicis putrefactiva dicuntur, hoc tamen improprie dicitur, simpliciter enim caustica sunt: appellant autem putrefactiva haec, illa caustica, quod caustica erustam, et voca«— tam escaram prius faciunt, vocata vero putrefactiva vesicam prius inducunt, quasi in his calor naturalis evaporet, sicut in iis, quae putrescunt: verum proprie caustica et illa sunt, ut arseni— cum, auripigmentum, pythiocampe, et cantharides, quae putre— 48