46 DE CONTAGIONE 4 nentur propter siccitatem: at quaecumque sordidam habent pu— trefactionem, et conclusam, illae seminaria gignunt ad inferen— : das contagiones idonea: sordidam autem dico putrefaetionem, in qua non fit superficialis putrefactio, et evaporatio ejus quod putrescit, sed profunda et ad totum: conclusam autem voco, in qua non abeunt, et exhalant, quae evaporant, particulae, sed quo— dammodo conclusae bene ac diu agitantur et miscentur, lentorem quidem habentes, sic enim et fortis fit mistio et glutinosa: lenes autem apparent contagiosi morbi, praecipue febres, quaecunque contagiosae sunt, propter id, quod profunda fit putrefactio, in qua multum humidi evaporat, quod tum lentorem inducit, tum et acrimoniam hebetat: in quibus autem acumen, et ardor multus sentitur, in iis superficiales magis particulae evaporant calidae, et siccae, propter quod nec contagiosae sunt.