CAPUT X CUR MORBORUM ALII CONTAGIOSI SINT, ALII NON, ET CONTAGIOSI CUR LENES SINT In primis igitur cur morborum alii contagiosi sint, alii non, et quomodo fiat ut alii, ardentiores quum sint et graviores, nul— lam tamen inferant contagionem, alii vero placidiores, mitiores— que existentes contagiosi plurimum sint, quaeramus: quod certe dubitationem quandam habet: si enim contagio vim et actionem sequitur, qui acutiores sunt morbi viderentur magis contagiosi: si vero adustionem sequitur contagio (ut multi medicorum pu— tant) similiter viderentur qui ardentiores sunt contagiosi magis; quod si putrefactionem multam sequitur contagio, in pluribus quidem multa putrefactio fit, contagio autem nulla. Ergo mor— borum quicumque absque putrefactione fiunt nulli quidem conta— giosi sunt, quoniam, ut dictum est, contagio non sine quadam putrefactione sit: in quibus vero putrefactio contingit, requiri quidem acumen dicimus, si contagio sequi debet, sed non sufficit acumen solum, et potentia agendi, verum et lentor quoque requi— ritur, et fortis atque elaborata mistio, ut dictum est. Similiter neque adustionem sequitur contagio, sed, si qua in contagioni— bus adustio accidit, illa sequitur magis, quam origo contagio— nis sit. Nec similiter omnem putrefactionem sequitur contagio, quamquam larga sit, et multi humoris, sed eam solum in qua seminaria fieri possint, quae et mistionis sunt fortis, et in lentore constituta. / Febrium igitur multae ardentissimae sunt, ut quae e cholera, sed in sicco consistentes, e quibus quae evaporant par— ticulae seminaria esse non possunt contagionis in alio, sive quod mistio earum debilis sit, sive quod non adhaereant, et aggluti— 44