42 DE CONTAGIONE forma sua est, et digestio, et ordo partium, et sapor, et odor. Quod autem praecedat putrefactio aliqua prior, declarant et lac, et pituita, quae quum putrescere incipiunt, statim acescunt. In rabie quoque putrefactionem quandam accidere censendum est faecta contagione ab alio: latet autem nos, quoniam, quae in vivo animali putrefactiones fiunt, non admodum manifestae sunt: verisimile est autem ita se habere, quoniam et canes, quum rabiunt, febre quadam corripi solent. Si igitur in omnes con— tagiones inductio fiat, omnes quidem in putrefactione quadam consistere videbuntur: quod et ratio quoque persuadet, quoniam nulla alia evaporatio aptior esse videtur ad contagiones inferen— das, quam quae in putrefaetionibus fit. Quoniam autem diximus contagionem esse in insensibilibus particulis, primo quaerat fortasse quis, utrum particulae illae corrumpantur quidem, an alterentur solum: ad quos dicimus, quantum quidem sufficit ad putrefactionem faciendam, non ne— cesse esse corrumpi particulas ipsas, sed alterari solum, quate— nus dissolvi mistio possit, et evaporare calidum cum humido in— nato, nihil tamen prohibet et corrumpi etiam, sed non necesse est, quatenus attinet ad faciendam putrefactionem. Quoniam autem putrefactiones omnes ad continuam saltem partem consimilem putrefactionem inferre aptae sunt, si omnis quidem contagio putrefactio est, videbitur quidem contagio sim— pliciter et communiter dicta, putrefactio quaedam consimilis de uno in aliud transiens, sive continuum illud sit, sive diversum: verum haec non est ea, quae proprie contagio dicitur, sed illa quae inter diversa versatur: quod et si etiam maxime proprie velimus contagionem considerare, quae in morbis spectatur, et non solo contactu afficit, erit quidem contagio consimilis de uno in aliud transiens putrefactio, cujus seminaria actionis multae sunt, in forti ac lenta mistione constituta, ac antipathiam ad animal habentia non solum materialem, sed et spiritualem etiam: ex qua definitione ratio omnium eorum manifesta est, quae circa contagionem videntur.