CAPUT IX UTRUM CONTAGIO OMNIS PUTREFACTIO QUAEDAM 8IT Nunc illud inquiramus, utrum omnis contagio putrefactio quaedam sit, et an omnis putrefactio contagiosa. / Videtur autem putrefactio omnis contagiosa, aut simpliciter, aut saltem ad con— tinuam partem: ad aliud vero contagiosa non omnis est, quo— niam ad agendum multa, ut diximus, requiruntur. Omnem autem contagionem in putrefactione quadam consistere dubita— tionem fortasse habet, quoniam rabies contagio quaedam videtur, putrefactio autem non: similiter et vinum, quum acescit, ab alio contagionem quandam pati videtur, putrefactionem autem non, nam quum putrescit, tum et foetet, et ingustabile est, acetum vero suave est, et putredinibus etiam resistit: sed certe et eae putrefactiones quaedam sunt existimandae. Verum illud circa putrefactiones est intelligendum, quod interdum sola misti dis— solutio sit, et sola evaporatio humidi atque innati caloris, genera«— tio autem nova nulla consequitur, atque haec simplex putre— factio dicitur: interdum in ipsa evaporatione simul et generatio aliqua provenit aut animalis, aut alterius quod formam unam et certam habet, et mistionis rationem, ac digestionem suam. In quibus igitur simplex fit putrefactio, generatio autem nulla, et foetor fit, et abominabilis sapor propter causam, quae in Sym— pathiis dicta est: ubi vero generatio aliqua intercidit, et digestio ordoque partium pro certa forma, tum saepe neque foetor fit, neque abominabile quicquam : igitur et vinum quandoque quidem simpliciter putrescit, et marcorem contrahit, et ingratum ingus— tabileque est, interdum non simpliciter putrescit, sed et simul generatio aliqua sequitur, ut aceti: evaporante enim quod dulce atque aereum est, relicto multo terreo subtili adusto cum plur— imo aqueo, mistum illud fit, quod acetum vocamus, cujus et 40