CAPUT VIII DE ANALOGIA CONTAGIONUM Contagionum autem analogiae multiplices quidem sunt et maxime admirandae: pestis quaedam est arboribus aut satis, ani— malium nulli obest: contra quaedam tangit animalia, satis et arboribus parcit: et inter animalia, haec hominem carpit, illa boves, illa equos, aut alia: sed et in eadem specie, quae pueris et juvenibus est contagio, senum neminem laedit, et e contrario: nec quae mares, semper etiam mulieres attingit: promiscue vero alii certas pestes sensere, alii non: et alii inter pestilentes illaesi versantur, alii non. Inter membra porro est et sua analogia. Lippitudo nulli membro nocet nisi oculis. Phthisis vero non oculis, quanquam delicatioribus, sed pulmoni, Alopeciae et Achores caput solum tentant. / At vero et in humoribus quaedam uni est contagio, alii non, quaedam omnibus, aliae spiritus prae— cipue perdunt: quorum omnium admiranda quaedam ratio est, assimilantur autem et aliis multis, de quibus omnibus diximus in iis, quae de sympathia, ubi etiam communes causas perquisi— vimus quae vel ad rationem agentis referuntur, vel materiae, vel applicationis, propter quae non omnia agunt in omnia, sed certa in certa solum, quae analoga dicuntur. Particulares autem, et proprias analogias nec institutum nostrum est dicere, nec pru— dentis inquirere: sat enim in praesenti sit, si non proprias et propinquissimas causas, at medias tantum sciamus, et ad proxi— mas nitamur, quantum pro subjecta materia dabitur. 38