36 DE CONTAGIONE Quod igitur, et quae ad distans fit contagio, per idem com— mune principium fiat cum aliis, et per eundem modum, et quo motu feratur, et quomodo penetret, et tantam habeat vim, hac— tenus dictum sit: quomodo autem particulari et propria quadam natura ab aliis differat, nunc dicatur. Ab iis igitur, quae solo contaectu afficiunt, differre videtur, quod haec in forti mistione constituta videtur et lentore quodam, illae vero non: ab iis vero quae fomite solo et contaetu inficiunt, differunt eae, quae ad distans protenduntur, quod validior adhuc mistio jis inesse videtur, et subtilitas major, propter quod et penetrant magis et majorem actionem habent. Fortasse autem et antipathia ad animal his est, non ea solum, quae materialis dicitur, sed et spiritualis etiam, quae spiritus potest fugare, et calorem, qui humorum mistionem continet, propter quod et maxime potest putrefaectionem inferre, de quo etiam mox dicemus.