34 DE CONTAGIONE eis horis, si ad spiritus analoga sint: de quo mox largius dice— mus. Eadem et ex oculis lippientibus ejaculari possunt in alterius oculum, et consimilem infectionem inferre, quae visio quidem non est, sed vitium in oculo. Quod autem in animal penetrent et nonnulla citissime nemo mirari debet, si modum quo ingrediuntur, consideret: ingrediuntur autem e parvis poris, et venis, et arteriis in majores, et ab his in alios, saepe etiam usque ad cor. Unus penetrationis modus est per propagationem et quasi sobolem: prima enim seminaria, quae adhaeserunt e vicinis humoribus, ad quos habent analogiam, consimilia sibi alia gen— erant, et propagant, et haec alia, donec tota humorum massa et moles afficiatur. Alius modus est per attractionem, quae intro fit tum inspiratione per anhelitum, tum venarum dilatatione: simul enim cum aere qui attrahitur, ingrediuntur commista contagionum seminaria, quae, ubi introducta sunt, non eadem facilitate regrediuntur per expirationem qua ingressa per inspira— tionem fuere, quoniam agglutinantur humoribus et membris, et nonnulla etiam spiritibus, qui contrarii speciem refugientes, secum et inimicum ad cor ferunt; non enim dicendum est (ut quidam aiunt) venena et contagiones praecipue cor petere, atque aggredi, uti inimicum, quasi cognitio et voluntas iis insint. "Tardius autem penetrant, quae per se minus acria sunt, aut in lentore multo sepulta, et analogiam habentia ad crassiores hu— mores, et quae per venas trahuntur, celerius autem, quae per anhelitum, et quae subtiliora sunt et acrimoniae majoris, ad spiritus autem analoga. Fortasse autem et alius est penetra— tionis modus; omnis enim evaporatio de angusto in amplum facillime diffunditur: quare, quum minores et angustiores sint venae, quae circa summa sunt, majores vero continue, qua versus cor itur, inde fit ut et contagio quam facillime ex angustis venis in amplas diffundatur, ubi etiam major est calor, atque ad cor etiam feratur, nisi quid obstet.