32 DE CONTAGIONE lenta sese defendunt ab alterationibus multis, si mediocres sint, magnas autem non ferunt: propter quod et ab igne absu— muntur seminaria omnium contagionum, et ab aqua etiam fri— gidissima franguntur. Quod si curiosior quispiam illud quaerat, cur intrinsece saltem non alterentur haec seminaria, quum e diversis sint mista, sciat ille non esse hanc solis seminariis propriam quaestionem, sed et aliis multis communem, ut piperi, calci, euphorbio, pyrrhiti lapidi, et metallicis, et aliis pluribus quae quum e diversis sint mista, alterationem tamen nullam intrinsecus, aut nullius mo— menti patiuntur, sed annos multos immutata perseverant, ut mirum sit lapides annos mille, et duo millia durare. Causa omnium est, quod mistio, quae e diversis fit, ad tam minimas particulas redacta est, quod propter parvitatem excessum non habent particulae inter se illum, qui requiritur ad agendum: qua de causa dum mistio illa eo paecto perstat, dum igneae partes separatae sunt, et dispersae, sepultaeque in aliis, alteratio nulla introrsum fit: quare et piper, et euphorbium, et reliqua traetata manibus frigida sentiuntur: at ubi casu aliquo mistio illa solvitur, et mutatur, et partes quae ejusdem rationis sunt, in unum ecoeunt, et majorem quantitatem, et potentiam ad agendum acquirunt, tum aectu fiunt, et agunt jam: unde et calx, et piper, et euphorbium jam ealida percipiuntur, quum prius potentia solum calida essent, actu vero aliter se habentia: propter eandem causam nec seminaria intrinsecus sese alterant, quanquam e diversis constent, utpote mista. Quod autem in tam pauca quantitate vis multa inesse possit, declarat fulgur, quod non aliud est quam vapor: declarant et euphorbii et pi— peris, et similium particulae minimae et effugientes visum, quibus tanta vis a natura tributa est: adeo refert ignem in materia densa contineri, quanquam parva sit. Talia quoque sunt seminaria contagionum, omnia enim acria per se sunt, quanquam in lentore constituta, quae et ipsa actu fiunt a calore animalis subtiliante eam mistionem, et uniente partes consimiles: talia autem ad humores et spiritus non par— vam potentiam habent, quare et perdere etiam possunt pau—