30 ' DE CONTAGIONE eausa aer continenter eam evaporationem dividit magis, et magis, donec ad eas veniat partes, quae non ultra dividi et separari possunt: facta igitur innumerabili illa divisione mul— tum aeris repleri accidit et circumquaque misceri, quod et in fumo manifestissimum est videre. Propter has igitur causas, et quae circa contagiones contingunt evaporationes, circumquaque feruntur, et aeris multum occupant, quoniam exhalatio omnis multum diffunditur, magis autem sursum, et primo, sed tamen mox et ad latera, et postremo deorsum accidit ferri: ac sic et cohabitantes possunt inficere seminaria haec, et non solum in fomite, sed et in aere per certum tempus servari, diutius autem in fomite. Quo autem modo fiat, ut tam parvae quantitatis existentia non alterentur saltem medio in aere exposita, priorem habet dubitationem: nam quae tam fortis esse mistio potest in tam parva particula, ut in aere diu consistere valeant, praesertim, quae in duricie non consistunt? sed certe, quae lenta sunt, et glutinosa, quamquam parvissima sint, possunt quidem si non omnino tantum, quantum dura, vivere, at paulo minus possunt. Dura quidem propter tria resistunt alterationibus maxime, et quod in pauca quantitate plus habent materiae, et quod propter terram plus habent frigiditatis, et quod partes non bene subtiliari et rarefieri possunt propter densitatem: quod fieri oportet, si caliditas induci debet: priora igitur duo et si lenta non habent aeque ac dura, attamen in parte habent et ipsa: tertium vero habent non minus quam dura, hoc est difficultatem subtiliationis propter partium tenacitatem, et quod mistio e valde minimis constat: tenacitas enim facit, ut pars non facile secedat a parte, mistio vero e quam minimis facta bene unitis adversus alterationes omnes valet: quoniam si rarefieri oporteat, statim praesto sunt partes terrae, quae prohibeant, juxta quodlibet minimum sitae, si vero densari necesse sit, praesto sunt ignis partes propter propinquitatem, quae similiter obstent: qua de causa non solum dura, sed et