26 DE CONTAGIONE necessaria recurrunt, et inconveniens assignant: si enim recte definita contagio est, oportet tale in secundo fieri quale in primo fuit, et idem esse in utroque principium, idemque et in quarto, et quinto, et in aliis quae contagionem recipiunt: tale autem non potest facere ullum spiritualium per se, per accidens quidem nihil prohibet spiritualia enecare, et dissolvere etiam mistionem aliquam fugando quaedam contraria, quod et foetor facere potest, et Catablephae animalis aspectus (ut dictum in sym— pathiis fuit): generare autem tale in secundo quale in primo fuit, non possunt spiritualia, generatio enim omnis per primas fit qualitates. Oportet autem in hisce contagionibus non putrefactionem solum fieri, sed a primis seminariis et alia quoque gigni, et pro— pagari, quae ipsis similia natura sint, et mistione, non aliter quam spiritus in animali e sanguine solent alios sibi consimiles generare, quod spiritualium nullum efficere per se potest; quam ob causam et in contagionibus quae ad distans fiunt, idem esse commune principium, et eundem inficiendi modum per quali— tates notas censendum est, quod et Aristotelem et Galenum ex— istimasse sine dubio videre possumus. Differunt autem harum contagionum seminaria et ab jis quae solo contaetu afficiunt, et ab iis quae fomite solo: sed primum dicamus quo pacto ad distans ferri possint, et quomodo in orbem moveri videantur, et qua ratione vim tantam sortita sint et tam cito penetrent, et quales sint earum analogiae, tum demum, quam differentiam habeant ad alia seminaria diffiniemus.