24 DE CONTAGIONE quoniam contrariae non sunt, sensus tamen movent, sed et hoc is mediantibus quae spirituales vocantur: harum vero spiri— tualium, quod actio multa sit et vis in natura, similiter est mani— festum (ut in iis diximus, quae de rerum sympathia et antipathia scripta sunt) nam et sensus et intellectum movent, et principia sunt motionum in animalibus: deinde et motus locales videntur facere, attractionem, et fugam, nonnullae etiam et primas quali— tates producere, ut lumen, quod calorem gignit. Haec igitur quum ita sint, quaerimus quidem ab iis qui occultas proprietates inducunt, quando aectio omnis vel a substantia fit, vel a quali— tate materiali, aut spirituali, quonam principio dicant actionem hanc fieri qua contagiones produci videmus. Ac certe si a substantia et forma fieri afferant, quid oportebat occultam pro— prietatem vocare? sed vocent, ut lubet, nihil tamen ea forma facere poterit, nisi locales motus sursum, deorsum, rarefac— tionem, et condensationem, contagionem autem non, quae per se localis motus non est, sed magis quorundam corruptio, et quorundam generatio. Si vero qualitate aliqua fieri dicant, siquidem materiali, nihil ignotum assignabunt, nisi forte igno— tum quoddam qualitatum genus effngant, quod nec calidi— tas, nec humiditas, nec siccitas sit, quod certe effingi non potest: si autem spiritualem aliquam qualitatem in causa ponant, poterant quidem notiori saltem vocabulo uti, et statim dicere spirituale aliquod contagiones hasce producere. Sed certe neque hoc adducere pro causa possunt, primum quia spiritualia, haec tam diu solum durare consuevere, quam diu praesens est illud a quo effHuxere, nisi forte fuerint in intellectu, at quae ad distans faciunt contagionem, absente etiam primo perdur— ant nihilominus et in fomite, et in aere, quinimo de loco ad locum feruntur trans etiam maria, quod signum est corpus esse, quod et defertur, et perdurat, longe a primo se habens. Quod si dicant corpus utique esse hoc quod de loco ad locum fertur, agere tamen per spiritualem qualitatem, profecto et ad non