CAPUT VI QUOD CAUSA CONTAGIONUM QUAE AD DISTANS FIUNT REDUCENDA NON S8IT AD PROPRIETATES OCCULTAS Qui igitur occultas proprietates inducunt, parvo negotio ab his sese difficultatibus extricant, per pauca rationem omnem earum contagionum ad hasce proprietates referentes: quod et in aliis multis omni sollicitudine liberi et securi factitant: bene igitur erit de his proprietatibus brevi quaedam percurrere, simul enim et illud aperietur quodnam esse possit harum con— tagionum principium. Supponendum autem est nobis, quum decem sint rerum omnium genera, activa tamen principia esse tantum substantiam et qualitatem: constat enim neque quan— titatem, neque ad aliquid, neque ubi, neque alia (ut summa— tim dicamus) effectiva esse, nisi per accidens: porro substan— tiam per se nihil aliud facere, nisi locales motus sursum, deor— sum, rarefactionem, et condensationem, et circularem; hi enim a forma rerum fiunt, reliquae vero actiones a qualitati— bus proveniunt. Qualitatum vero aliae materiales dicuntur, calidum, frigidum, humidum, siccum, lux, odor, sapor, et sonus: aliae spirituales vocantur, quae species sunt, et simulacra materialium, sive sint cum iis univoce, sive non, ut lucis lumen, saporis vero, et odoris, et soni species nomen non habent, nisi saporimen, et odorimen, et sonimen velimus effingere, sicut a luce lumen: similiter et caliditatis, et frigiditatis, et aliarum species nomen non habent, constat autem eas esse tum ex sen— sibus, tum ex intellectu. Quod igitur materiales qualitates multa possint efficere, manifestum est, nam primae quidem vocatae omnia generant, et alterant: secundae vero appel— latae lux, odor, sapor, et sonus nihil quidem inter se agunt, 22