20 DE CONTAGIONE tioresque existentes, pulmones autem corripit. Postremo, quum haec contagio undique et ad omnem partem feratur, imitari quidem videtur spiritualium motum, qui in orbem fit: corpora vero, quae notis qualitatibus constant, unum tantum motum habent, sursum, aut deorsum, quare alius impetus, alia, vis esse videtur harum contagionum, et venenis aut Catablephae animali ass1m11ar1, non autem reliquarum contagionum modum et naturam sequi.