CAPUT V pE CONTAGIONE QUAE AD DISTANS FIT Majorem autem tum admirationem, tum dubitationem prae— bent ea quae non contaetu solo, non solo fomite, sed et ad distans etiam contagionem faciunt. Lippitudinis genus est quo qui laborat, omnes solet inficere, qui in ipsum spectant: notissimae sunt et pestiferae febres, et phthisis, et alia multa, quorum labe cohabitantes, quanquam ne etiam tangant, coafficiuntur: horum igitur quae natura sit, et quo paecto id vitium propagetur, dubi— tatio non parva est: quapropter aeccuratissime de hoc est inquir— endum, quoniam maxima pars haec est eorum quae inves— tigamus. Videtur autem contagio haec et alterius naturae esse, et per aliud principium fieri: primum quidem quia pestiferarum febrium nonnullae sunt, quae horis decem, aut duodecim perdunt, aegro nihil caliditatis nihil frigiditatis sentiente. Praeterea, si lippus alium lippum reddit, alterius quidem naturae videtur affec— tus iste, quoniam visio non per caliditatem aut frigiditatem fit, sed per vocatas species et simulacra rerum. Porro subita et pene momentanea penetratio harum contagionum idem prorsus ostendit, statim enim et ictu (ut dicitur) oculi penetrant per to— tum animal et necant, quod nulla alia qualitatum notarum tam prompte facere potest, quod contrarium habeant. Adde quod si a notis qualitatibus fieret haec contagio, ad debilius quidem et minus resistens semper propagaretur, quod certe fieri non videmus, quando saepe id quod debilius est aut nihil aut minus patitur: ut oculos quidem phthisis non carpit teneriores, delica— 18