16 DE CONTAGIONE ipso fomite, neque ab extrinsecis, nisi ea plurimum excedant, propter quod adversum ignem non defenduntur: igitur neque ferrum, neque lapides, et ejusmodi frigida et non foraminulenta idonea sunt ut fomites fiant, lana vero, et panni, et lignorum multa idonea magis sunt. Quod igitur, et quae fomite afficiunt, commune principium habeant, et communem inficiendi modum eum dis quae contaectu solo, ex his manifestum esse potest: differunt autem mistione, quod his quidem fortis et lenta sit, in illis debilis et non lenta, et propter hoc alia fomitem relinquunt, alia non.