14 DE CONTAGIONE extrinsecarum alterationum: propter validam autem mistionem durare possunt adversus multa. Est autem valida et fortis mis— tio duplex, altera in duricie consistens, ut ferri, lapidum, et ejusmodi, quorum insensibilia minima annos per multos vivunt, altera in lentore quodam, et multa elaborataque mistione con— stituta: dura igitur etsi non sunt seminaria contagionum, at lenta elaborataque esse possunt: est autem elaborata mistio quae e valde minimis fit bene invicem agitatis (ut in iis, quae de sympathia diximus): accidit autem talem mistionem fieri in eva— porationibus illis quae conclusae sunt, ubi non dispergitur quod evaporat, sed valde agitatum minutissime commiscetur; quod si lentorem quoque accipiat, et valida mistio fit et apta servari in fomite: cujus signum est quod quaecunque per fo— mitem afficiunt, omnia lenta glutinosaque conspiciuntur: et propter hoc sola ea quae talia sunt fomitem habere possunt: quae autem lenta non sunt, sed aut in sicco per se consistunt, aut multo aqueo abundant, aut apta citissime alterari, ea quidem putrescentia contagiosa esse possunt ad id quod tangunt, fo— mitem autem non relinquunt, quod vel non adhaerescant et glu— tinentur, vel cito alterentur: propter quod marcescentes fructus contaetu quidem afficiunt, fomite autem non, plurimo enim aqueo abundant, et quod evaporat lentum non est, lenta vero agglutinantur quidem et resident in iis quae tangunt, et prop— ter fortem mistionem non facile alterantur: quod si analoga sint cum eo quod tangunt, statim contagionem inferunt, si vero non analoga fuerint, et quod tangitur, non aptum qui— dem est affici ipsum, sed servare tamen seminaria, tum fomes fit, et nactum mox aliquid quod analogum cum primo sit, non aliter inficit ac et primum fecisset : nihil enim refert sive ali— quid statim tangat, sive mediante alio. Non sunt autem apta omnia ut fomes fiant, sed solum quae foraminulenta sunt, et calida, aut parum frigida: in iis enim et condi possunt semina— ria contagionum propter foramina, et non alterari neque ab