CAPUT IV DE CONTAGIONE QUAE FOMITE AFFICIT Utrum autem et ea, quae per fomitem contagionem afferunt, per hunc modum et per idem principium fiant, dubitationem habet: quoniam principium quod est in fomite, alterius naturae videtur esse, siquidem, ubi in fomitem secessit & primo infecto, illic diutissime perdurare inservarique incorruptum potest: ut admirationem non parvam praebeant, quae et phthisici et pesti— lentes tetigere, lectuli, vestes, ligna, et id genus; saepissime enim vidimus virus illud per duos et tres annos servatum: at particulae quae e putrescentibus evaporant, nullae tam diu per— durare posse videntur: sed profecto propter hanc causam nemo putare debet non idem esse principium, quod in fomite est, cum iis quae solo contaetu afficiunt, quando particulae quae evaporant e primo, eaedem et in fomite pariter reservari pos— sunt, atque ita servatae idem facere quod et tum fecissent quum evaporarunt e primo. Quod autem tam diu perdurare servarique possint in fomite, si quis persuaderi vult et minus admirari, debet se in consimilibus exercere: nonne videmus alienum odorem in ligno, et vestibus, et aliis per multum tem— poris asservari, nec nuda quidem illic qualitate, et sine subjecto existente, sed corpusculis magis cum ea minimis atque effu— gientibus visum: quid de fuligine et fumo dicemus in parietibus obduecto? nonne et haec ex minimarum particularum admistione tinctura fit quae diutissime durare incorrupta consuevit? ac talia certe infinita alia sunt, quorum omnium rationem si quis forte requirat, e duobus dicimus maxime dependere, quorum alte— rum est subtilitas, alterum est fortitudo et constantia mistionis: propter subtilitatem igitur penetrant, et in foraminibus quorum— dam conduntur, unde neque aeri subjecta sunt, neque multis 12