10 DE CONTAGIONE humido innato, quae putrefactio erat: quapropter existimandum est calidas et humidas particulas aut per se, aut ex commis— tione humidas, quae evaporant e primo, esse principium et seminarium ejus putrefactionis quae in secundo fit: dico autem humidas ex commistione, quoniam in evaporationibus quae contingunt in putrescentibus, misceri ut plurimum accidit parti— culas minimas, ac sic principia fieri tum generationum quarum— dam, tum et corruptionum novarum: aptissima autem est ad putrefactiones et contagiones inferendas ea commistio quae e calidis fit cum humidis. In fructibus igitur quae contagio acci— dit, per haec principia fieri putandum est, at vero et in aliis quoque omnibus quae putrescentia sese tangunt, si analoga sint, idem evenire et per idem principium existimare par est: principium autem sunt particulae illae insensibiles quae eva— porant, calidae quidem, et acres, sed humidae commistione, quae deinceps seminaria contagionum dicantur.