CAPUT III PE CONTAGIONE QUAE soLo coNTACTU AFFICIT Videtur autem quae inter fructus contagio versatur, maxime ejusmodi esse, quae solo contactu afficiat, ut uvae ad uvam, et pomi ad pomum, quare quaerendum est, quodnam ejus in— fectionis principium sit: quod enim tangentia sese isthaec afficiantur, marcescente aliquo illorum primo, manifestum est, quo autem principio, non manifestum: quoniam autem pri— mum, unde omnis infectio in alia transit, putrefactum fuit, censendum est et secundum quoque consimiliter putrefactionem concepisse, si quidem contagio consimilis erat in utroque infec— tio. Est autem putrefaectio dissolutio quaedam mistionis calido innato evaporante, atque humido: ejus vero evaporationis principium semper est aliena caliditas, sive ea in aere sit, sive in circumfuso humido: igitur quod in utroque est principium putrefactionis, idem et contagionis principium erit, caliditas seilicet extranea; sed ea in primum aut ex aere accessit, aut ex alio, et contagio nondum dicitur, in secundum autem accessit ex iis particulis insensibilibus quae evaporant e primo, et jam con— tagio est quoniam similis est in utroque infectio: potest autem evaporans e primo ealidum in secundum facere, quod aer in primum, et similiter putrefacere, imo magis propter analogiam. Quoniam autem, quae evaporant e primo particulae, aliae qui— dem sunt calidae et siccae, vel per se, vel ex commistione, aliae sunt calidae et humidae similiter vel per se, vel ex commis— tione, videntur quae calidae sunt et siccae aptae quidem exurere magis, putrefacere autem minus, quae vero calidae et humidae sunt, e contrario putrefacere aptae magis, exurere vero minus: humidum enim partes ejus, quod tangit, emollit, ac laxat, beneque separabiles reddit, calidum autem sursum tollit, ac separat, unde dissolutio mistionis fit evaporante calido et 8