CAPUT II DE PRIMA CONTAGIONUM DIFFERENTIA. Triplex autem videtur esse prima contagionum omnium differentia: alia enim contactu solo afficiunt, alia praeter hoc et fomitem quoque relinquunt, et per ipsum contagiosa sunt, ut scabies, phthisis, areae, elephantiasis, et id genus: fomitem ap— pello vestes, ligna et ejusmodi, quae incorrupta quidem ipsa existentia conservare nihilominus apta sunt contagionis semi— naria prima, et per ipsa afficere: nonnulla porro sunt quae non contactu solo, non solo fomite, sed et ad distans etiam trans— ferunt contagionem, ut pestilentes febres, et phthisis, et lip— pitudines quaedam, et exanthemata illa quae variolae vocan— tur, et similia. Videntur autem ordine quodam se habere haec: nam, quae ad distans faciunt contagionem, ea et fomite et con— taectu afficere consuevere, quae vero fomite contagiosa sunt, eadem et contaectu contagiosa sunt, ad distans autem non omnia, at contactu omnia: quapropter et simplicissima est et natura prior ea contagio quae solo contactu afficit, quare et de ea primo agemus, inquirentes, quomodo fiat, et per quod princi— pium, mox et de aliis, ut videamus an omnium sit commune quoddam principium, an diversum in singulis, et quid proprium. habeat unaquaeque.