4 DE CONTAGIONE Utrum igitur, quum domus incendio vicinae ardet, contagio— nem vocemus? at certe neque hoc contagio est dicenda, nec in universum, quum totum ipsum corrumpitur primo secundum quod totum est, sed tum magis, quum in particulis minimis et insensibilibus quaedam infectio fit, et ab illis incipit: quod et nomen infectionis ostendit, infectum enim vocamus non cor— ruptum, qua totum est, sed quodammodo, et circa insensibilia. 'Totum autem voco ipsum compositum, particulas vero mini— mas, et insensibiles voco eas, ex quibus compositio fit, et mistio. Exustio igitur circa totum ipsum fieri videtur, contagio autem circa particulas componentes, quanquam et ab iis mox corrum— patur et totum ipsum, propter quod et mistorum passio quae— dam videtur contagio. Quoniam autem dupliciter corrumpuntur, et intereunt mista, uno modo per adventum contrarii, sub quo consistere non potest eorum forma, alio modo per dissolutionem mistionis, ut in putrefactiscontingit, dubitationem fortasse habet, utro modo contagio fiat infectione particulis minimis illata: ad haec autem et qualis nam sit haec infectio, utrum corruptio earum particularum, an alteratio sola, et quid demum patiantur: quare et illud potest dubitari, utrum contagio omnis sit putrefactio quaedam. Quae omnia manifestiora quidem fient, si contagionum differentias primas, et earum causas in primis perquisiverimus: nunc, si licet aliquo modo contagionis rationem subfigurare, dicemus contagionem esse consimilem quandam misti secundum substantiam corruptionem, de uno in aliud transeuntem infec— tione in particulis insensibilibus primo facta.