LIBER I DE CONTAGIONE CAPUT I QUID srr COoNTAGIO Nunc autem de Contagione prosequamur, cujus gratia tot de sympathia et antipathia rerum quaesita sunt, ab iis incipi— entes quae universalia magis videntur, et aliorum principia. Quod igitur contagio sit quaedam ab uno in aliud transiens infectio, vel ipsum nomen ostendit: in duobus enim semper contagio versatur, sive illa duo diversa sint, sive duae continuae unius partes: verum, quae inter diversa fit, simpliciter et proprie contagio dicitur, quae vero inter duas unius partes, non pro— prie, sed quodam modo. Videtur autem et consimilis esse in utroque infectio, et cui contagio fit, et a quo, tum enim con— tagionem factam dicimus quum simile quoddam vitium utrum— que tetigit: quam ob rem, qui hausto veneno pereunt, infectos quidem fortasse dicimus contagionem autem accepisse, minime: et in aere quae simpliciter putrescunt, lac, et carnes, et reliqua ecorrupta quidem vocamus, non autem contagionem passa, nisi et aer ipse corruptus consimiliter fuerit: de hoc autem diligentius in sequentibus inquiremus. Videtur autem actio omnis et passio aut circa rerum substan— tiam fieri, aut circa accidentia: contagionem autem accepisse quempiam non appellamus, quod calefaectus ab alio fuerit, aut faetus vitiosus, nisi per transumptionem: quapropter videtur contagio consimilis quaedam infectio secundum substantiam. $2