DEDICATION ea quae de natura est philosophia, innumera quidem, partim in— tacta, partim non plane discussa relicta sunt. Nam neque quo— modo intellectio in nobis fiat, hactenus traditum fuisse video, neque earum qualitatum quas spirituales vocant naturam satis demonstratam, et alia multa. Quod et in re medica consimiliter quoque contingit: in qua plu— rima adhuc supersunt quod posteris et nepotibus inquirenda, patres nostri reliquerint, nos porro nepotibus nostris relinquemus. Multa praeterea intereunt eorum quae scripta jam fuere: multæ vivunt quidem, sed non apud omnes; ita se habet mortalium rerum conditio et vicissitudo. Necessaria autem necne sit contagionum inquisitio quam nos in praesenti aggredimur, si Dii annuerint, unusquisque videre poterit qui ea legerit quae scribemus. Tu vero, qualiacumque haec fuerint, quae pro vetere instituto, sacramus principi viro, tibi autem quod tua jam sint, et tui gratia enata, libenti animo accipies, tum et autoritate quae tibi est tanta, proteges; ut nemo calumniis insectari audeat, quae tibi ac— cepta fuerint, et sub tuo auspicio emissa.