DEDICATION linquant, aliae ad distans sese etiam propagent, et morborum cur alii contagiosi sint, leniores, mitioresque existentes, alii minime contagiosi, acerbiores ardentioresque multo quum sint, et quo & venenis contagio differat, et ejusmodi alia multa, nulli dicere tentavere, satis quidem fecisse rati si horum omnium causas in occultas illas (ita ipsi vocant) proprietates reduxissent. Quibus aequiescendum non modo sibi sunt arbitrati, sed et aliis praece— pere. Atque his contenti in quam plurimis philosophati sunt, quod certe philosopho homine semper indignum existimavi. Causarum enim quum quaedam universalissimae sint et remo— tissimae a rebus, quaedam vero propinquiores et particulares magis, et demum quaedam propinquissimae et propriae; proprias quidem et propinquissimas in reconditis et difficilibus attigisse aut Dei certe est, aut divini. Universalissimis vero stare, ignavi et rustici ingenii est, medias vero inquirere et ad proprias niti (quantum homini datur) philosophi certe est. Admiraberis autem fortasse duas me hasce materias sumpsisse scribendas, quarum alteram majores nostri pene intactam reli— querunt, alteram omnes fateantur ab homine sciri non posse. Verum enimvero, quod tum sympathiae rerum, tum et naturaæ contagionum in difficili atque arduo positae sint, et nos quidem concedimus: quin et ineptum quoque aut arrogantem magis eum fore dicimus, qui propinquissimas et proprias earum causas prae— sumat inquirere. Verumtamen ille si medias pervestiget, multa illum inventurum non dissido quae tum delectare, tum et mag— nopere prodesse possint. Quod institutum et mihi ipse in hac nostra pervestigatione proposui. Praeteritam vero fuisse a majoribus nostris contagionum ma— teriam neminem mirari velim, quum id accidat disciplinis omni— bus ut non omnia ab iis qui eas condunt, absolvi possint, quon— iam universalia magis et rerum principia prosequantur. Ita in C