ALEXANDRO FARNESIO CARDINALI AMPLISSIMO HIERONTMUS FRACASTORIUS VERONENSIS, SALUTEM . .. Pro eo otio quod mihi concessum fuit, de contagione et contagiosis morbis omnibus, et eorum curatione scribere mihi visum est; magna quidem materia et admirationis non parvae plena. QCui et commentarium adjeci non minus (ut arbitror) desideratum de consensu et dissensu rerum, quam sympathiam et antipathiam vocant, sine quo natura contagionum plane perquiri et monstrari non videbatur. Utrumque autem negotium mihi eo libentius suscipiendum duxi, quod quum hoc quidem scitu dignum sit, illud ad salutem mortalium non parum conducere videatur, tum de utroque quam paucissima quidem a majoribus nostris, quae extent, quaeque viderimus nos, litteris mandata sunt. De sympathia quidem et antipathia rerum Galenus jam sese nonnulla scripsisse refert, verum ea scripta aut interiere, aut aetate nostra, quod nos sciamus, adhuc in lucem non pervenere. De contagione vero Hippocrates quidem circa populariter va— gantes morbos, nonnulla tetigisse videtur; sed tamen qui observaret magis quam naturas eorum traderet. Galenus vero post ipsum plura quidem monstravit, sed et ipse tamen, et sectator illius Paulus Aegineta, et Aetius Amidenus, et alii veteres non pauca, ut mihi videtur, reliquere, quae possent magnopere desiderari. Recentiores autem nihilo plus de con— tagione videntur dixisse, quam quod ab occulta quadam pro— prietate proveniat. Quae autem in universum natura contagionum sit, et quo prin— cipio afficiant, et quo pacto gignantur, et cur aliae fomitem re— 2,